Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.].
<<Cic. Fam. 6.12.1 Cic. Fam. 6.12.4 (English) >>Cic. Fam. 6.12.5

6.12.3 diploma statim non est datum, quod mirifica est improbitas in quibusdam qui tulissent acerbius veniam tibi dari, quem illi appellant 'tubam belli civilis,' multaque ita dicunt quasi non gaudeant id bellum incidisse. qua re visum est occultius agendum neque ullo modo divulgandum de te iam esse perfectum; sed id erit perbrevi, nec dubito quin legente te has litteras confecta iam res futura sit. Pansa quidem mihi, gravis homo et certus, non solum confirmavit verum etiam recepit perceleriter se ablaturum diploma. mihi tamen placuit haec ad te perscribi; minus enim te firmum sermo Eppuleiae tuae lacrimaeque Ampiae declarabant quam significant tuae litterae, atque illae arbitrabantur, quoniam a te abessent ipsae, multo in graviore te cura futurum. qua re magno opere e re putavi angoris et doloris tui levandi causa pro certis ad te ea, quae essent certa, perscribi.

6.12.4 scis me antea sic solitum esse scribere ad te, magis ut consolarer fortem virum atque sapientem quam ut exploratam spem salutis ostenderem nisi eam, quam ab ipsa re p., cum hic ardor restinctus esset, sperari oportere censerem. recordare tuas litteras, quibus et magnum animum mihi semper ostendisti et ad omnis casus ferendos constantem ac paratum. quod ego non mirabar, cum recordarer te et a primis temporibus. aetatis in re p. esse versatum et tuos magistratus in ipsa discrimina incidisse salutis fortunarumque communium et in hoc ipsum bellum esse ingressum, non solum ut victor beatus sed etiam ut, si ita accidisset, victus sapiens esses.



Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.].
<<Cic. Fam. 6.12.1 Cic. Fam. 6.12.4 (English) >>Cic. Fam. 6.12.5

Powered by PhiloLogic